Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

mittenle iudicio , liostilitates et fames, pestes et clades; ad hoc gens in gentem, et regnum conci­tatur in regnum; ad hoc seditiones et bella ciui­lia commouentur. Haec vthjue mala quid aliud sunt, nisi quaedam stipendia peccatorum, prae­currentia finale iudicium, et ministrantia impiis primum gustum damnationis aeternae; piis vero significationem praestantia , vt fugiant a facie ar­cus , extremum, aeternumque periculum commi­nantis ? Quid mirum, fiii , si tribulationum gra­uium increbrescant aerumnae, quum refrigescente eharilate, iniquitas inualescat? Ecce iam in coelum ascendunt, et commouent clamoribus zelum eius hominum impietas ergaDeum, indeuotio erga san­cta, inobedienlia erga patres , infidelitas erga Do­minos , inhumanitas erga proximos , et erga im­potentiores tyrannica oppressio fortiorum , qui volunt legem iniuslitiae fortitudinem suam esse. Priscorum Principum pia in sacras aedes largitio fit iam praeda sacrilega tyrannorum, patrum ele­emosynae plerumque in filiorum crimina conuer­tuntur, et in augmentum vitiorum omnium; sub tributo et seruitute redigitur templum Dei , ct sancta Ecelesia, liberae matris, quae sursum est, filia, nonnunquam exuitur dotalis priuilegio liber­tatis. Propterea , magnifice Princeps , si vis, vt nulla tibi nocere possit aduersitas, fac Vt nulla tibi , vel christianissimo regno tuo iniquitas do­minetur. Clareat semper tibi sincera deuotio cir­ca cultus diuini honorem ; integra sit diuinorum immunitas ministrorum, eorumque vota sinantur fi­eri libera, vt possint esse canonica in spirituali­bus gubernaculis ordinandis, ac exinde iustitia et iudicium fiant per omnia correctio sedis tuae. Sic Tom. IV. Vol. II. 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom