Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

liae munere confouere. Proinde ad vniuersorum praesentium et posterorum notitiam liarum serie volumus peruenire, quod animo reuoluentes dile­cti et fidelis nostri Comitis Herborti, filii Ost, Comitis, continuae (idelitatis obsequia, quae a te­nera adliuc aetate nostra pariter et sua, in nostra curia, laudabiliter educatus, sine intermissione no­bis exliibuit; tum etiam mente statuimus cum pro­uisione munificentiae regiae donationis. Etvtquae­dam de multis fidelitatis eius obsequiis, quae lon­gum foret omnia enarrare, praesentibus exprima­mus: Yice quadam, in Russia, sub magna porta Galliciae, quae vocatur H ungarica, liobis, nostrisque Baronibus in expeditione prae­sentibus, laudabiliter dimicauit. Deliinc etiam su­per fluuium Venisztur viriliter coram nobis perstitit in conflictu. Reuersus autem nobiscum in corpus Yngariae, saepius legationes nostras de­tulit extra regnum. Processu vero temporis, cum regnum nostrum diuino iudicio, cui resisti non po­test, inuasit gens pestifera Tartarorum, ipse tam possessiones, quam etiam fratres consanguineos suos et alios caros relinquens, in nostro seruitio nobiscum ad partes maritimas transiuit; vbi cum nostro lateri per suum continuum seruitium ad­haesisset, charissimi primogeniti nostri, Stepha­ni, Regis illustris, eum cum grandi fiducia du­ximus deputandum , statuendo eum ad habitanduin in Castro Clyz, in domo proxima eundem cha­rissimum primogenitum nostrum, antedictum. Yt ipse periculi tunc imminentis eum lateri suo velut quoddam propugnaculum liabeat proximum, atque fidum; vbi fidelis eius nitor praecipue claruit co­ram nobis, qui tam terra, quam inari nobis ec-

Next

/
Oldalképek
Tartalom