Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tempore impendit laudabiles famulatus. Proceden­tibusautem nobis de partibus maritimis, duce Chri­sto, accidit contra Ducem Austriae nos bellum commoiiere, in quo sicut et in aliis conflictibiis, liobis honorifice deseruiuit. Demum vero sub Ca­stro Kuszugh, vbi cum suis, tam caris, quam familia commendabilibus, arcis exstitit tri­umphator, decem numero de suo consortio sunt lethaliter vulnerati ; per quorum victo­riosum conflictum nobis idem castrum reddi­dit vis coelestis. In memoriain igitur tot et tantorum seruitiorum eius, non tamen in plenain compensationem, cum ionge minus sit, quod ei ofTerimus in praemium, quain quod ab eo susce­pimus, indeciduae fidelitatis, et eminentium serui­tiorum munera frequentata ; possessionem quam­dam nomine Razna, vltra Drauum in Comitatu Zaladiensi (fors Zagrabiensi) existentem, eidem Herbortho Comiti, et suis heredibus , heredumque successoribus, sic pure, et plene contulimus, iure perpetuo possidendam, vt tam donandi, quam ven­dendi, seu dimittendi in vltimo testamento cui­cunque voluerit, liberam et absolutam habeant fa­cultatem, sub eisdem terminis, siue metis, et cum omnibus pertinentiis, quibus fratri suo bonae me­moriae , Benedicto, quondam Episcopo Iauri­ensi, quo defuncto eadem possessio ad nostras ma­nus exstitit deuoluta, contuleramus eandem. Ter­mini autem possessionis ipsius, sicut per litteras dilecti et fidelis nostri Dionjsii Palatini et Coniitis Posoniensis , tunc Bani totius Sclauoniae, nobis constitit, hoc ordine distinguuntur : Incipit igitur ab oriente ex parte terrae Becynoj, vbi duo ri­uuli iunguntur, qui Ilsench vocantur , et ibi est Tom- IV. Vol. II. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom