Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

prope Constantiiiopolim; et iuxta Pascatii* sunt Ilac, quod idem est quod Blac, sed B. nesciunt Tartari sonare; a quibus venerunt illi, qui sunt in terra Assani. Vtrosque eniin vocant Uac, et hos et illos lingua Rutenorum et Polonorum , et Bohemorum. Sclauorum est idem idioraa cum lingua Vandalo­rum, quorum omniura manus fuit cumHunis, et nunc pro maiori parte est cum Tartaris. — Hoc quod dixi de t e r r a P a s c a t i r, scio p e r f r a­tres Praedicatores, qui iuerunt illue a n t e a d u e n t u m T a r t a r o r u m, £t ex tunc erant ipsi subiugati a vicinis Bulgaris, Saracenis, et plures eorum facti Saraceni. Alia possunt sciri per chronica; quia constat, quod illae prouinciae post Constantinopolim , quae modo dicuntur Bulga­ria, Valachia, Sclauonia, fuerunt prouinciae Grae­corum. Hungaria fuit Pannonia. EquitauimuS ergo per terram Cangle, a festo sancte Crucis , vsque ad festum omnium Sanctorum qnolibet die fere, quantum est a Parisiis vsque Aurelianum. In vigilia omnium Sanctorum dimisimus viara in orientem : quia iam populus descenderat mul­tum versus meridiem. Et direximus iter per quas­dam Alpes recte in meridiera continue per octo dies. Septima die inceperunt nobis apparere mon­tes altissimi, et intrauimus planitiem , quae irri­gabatur sicut hortus, et inuenimus terras cultas. In octauis omnium Sanctorum intrauimus villam quamdam Saracenorum, nomine Kenchat. Et prius a festo Sancti Michaelis habuimus idaciem in soli­tudine. Quaesiui de nomine Prouinciae illius; sed quia eramus iam in alio territorio, nesciuerunt mihi dicere, nisi a nomine Ciuitatis, quae erat valde parua. Et descendebat raagnus fluuius de

Next

/
Oldalképek
Tartalom