Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

montibus, cjui irrigabat totam regionem, secundum quod volebant aquam ducere; nee descendebat in aiiquod mare , sed absorbebatur a terra et faciebat etiam multas paludes. Ibi vidi vites, et bibi bis de vino. Sequenti die venimus ad aliud Casale propin­guius in rnontibus. Et quaesiui de montibus, de qui­bus intellexi, quod essent montes Caucasi (Cocasi); qui contiguantur ex vtraque parte maris ab occiden­te vsque ad orientem, et quod transiueramus ma­re supra dictum, quod intrat Etilia. Quaesiui etiam de Tlialas ciuitate, in qua erant Teutonici, serui Burii —• Quando veni ad Curiam Mangu Cham, intellexi, quod ipse Mangu transtulerat eos de li­centia Baatu versus orientem spacio itineris vnius mensis a Thalas ad quamdam villam, quae dicitur Bolac; et ibi fodiunt aurum, et fabricant arma. A praedicto casali iuimus ad orientem iuxta montes praedictos , et ex tunc intrauimus inter homi­nes Mangu Cham. Paucis diebus post hoc intraui­mus alpes, in quibus solehant habitare Cara — Catay, et inueniiuus ibi magnum fluuium, quem oportuit nos transire nauigio (Oksum) Post haec intrauimus quamdam vallem, vbi vidi castrum de­structum de luto. Et post inuenimus quamdam bo­nam villam, in qua erant Saraceni, loquentes per­siciim; longissime tamen a Perside. Seqtienti die transgressis alpibus, quae descendebant a magnis montibus ad meridiem, ingressi sumus pulcherri­marn planiciem , habentem montes altos a dextris , et quoddam mare a sinistris, siue quemdam lacutn, qui durat quindecim dietas in circuitu. Et illa to­ta planicies irrig^batur ad libitum aquis descenden­tibus de moutibus, quae ornnes recipiuntur ad il--

Next

/
Oldalképek
Tartalom