Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

rer: Et ego cogitans, quod orarem Dominum , quia flexeram ambo genua , ineepi verba oratio­ne dicens: Domine nos oramus Dominum, a quo bona cuncta procedunt, qui dedit vobis ista ter­rena , vt det vobis post haec coelestia : quia liaec sine illis vana sunt. ( Et ipse diligenter ausculta­uit.) Et subiunxi: „ Noueritis pro certo, quod coelestia non habebitis, nisi fueritis Christianus, Dicit enim Deus : Qui crediderit et baptizatus fue­rit, saluus erit; qui vero non crediderit, condcm­nabitur. " Ad illud verbum ipse modestQ subrisit j et alii Moal inceperunt plaudere manus deriden­do nos. Tunc facto silentio dixi: Ego veni ad fi­lium Vestrum, quia audiuimus, quod esset Chri­stianus; et attuli ei litteras ex parte Domini regis Francorum; ipse misit me huc, ad vos; vos debe­tis scire qua de causa. Tunc fecit me surgere, et quaesiuit nomeu Vestrum, et meuin, et socii mei, et interpretis ; et fecit omnia scribi. Quaesiuit etiam, quia intellexerat, quod exieratis terram Ve­stram cum exercitu, vt haberetis bellum ; llespondi: Contra Saracenos, violantes domum Dei Hierusa­lem. Quaesiuit etiamsi vnquam miseritis nuncios ad eum? Et vos, dixi, vnquam.— Tunc exiuimus, et post pauca venit ductor noster ad nos, et du­cens nos ad hospitium dixit mihi: Dominus rex ro­gat, quod retinearis in terra ista; et hoc non po­test Baatu facere , sine conscientia Mangu Cham. Vnde oportet vt tu, et interpres tuus eatis ad Mangu-Cham. Et ego dixi: quod sine socio non possem ire; et etiam, quod bene indigebamus duobus famulis; quia si contingeret vnum infir­mari, non possum solus remanere. Tunc ipse re­uersus ad Curiam dixit verba Baatu. Tunc prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom