Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quam triginta clietae per transuersum , solitudinem aseendendo iuxta Etiliam vsque in illam Bulgari­am , \bi nuila est Ciuitas, nisi quaedam casaiia , prope, vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi Saraceni : fortius tenentes legem Ma­cliometi, quam aliqui alii» Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui: vide­batur enim prope doinus eius quasi quaedam ma­gna ciuitas, protensa in longlun, et populus vn­dique circumfusus, vsque ad tres Vel quatuor leu­cas. Et sicut populus Israel screbat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet figere ten­toria; ita ipsi sciunt, ad quod latus curiae debeant se collocare, quando ipsi deponunt domus* Vnde dicitur Curia Ord o, lingua eorum, quod sonat medium, quia semper est in medio homintim suo­rum; lioc excepto, quod recta ad meridiem nul­lus se collocat, quia ad partem illam aperiuntur portae Curiae. Fuimus ergo ducti ad quemdam Sarracenum — sequenti die fuimus ad curiam ; monuit nos ductor, ne loqueremur, donec Baatu praeciperet; et tunc loqueremur breuiter. Stetimus ibi nudis pedibus in habitu nostro, disCoopertis capitibus; et eramus spectaculum magnum in ocu­lis eorum. F u er a t en i m i b i f r a t er IoKan­11 es de Plano Carpini: sed ipse mutauerat liabitum, ne contemneretur: quia erat nuncius Do­mini Papae- Stetimus ergo ibi coram eo, quan­tum possit dici, Miserere mei Deus; et omnes erant in summo silentio. Ipse vero super solium longum sedebat, et latum , sicut lectus, totum de-' auratum, ad quod ascendebatur tribus gradibus, et vna domina iuxta ipsum — Respexit ergo nos di­ligentius, et nos eum. Tandem praecepit vt loque-

Next

/
Oldalképek
Tartalom