Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quod Turci miserunt propler succursum contra Francos ad Con Can. De illis enim parli­hus venerunt omnes Turci. Iste Con erat Cara Catay, Cara idem est, quod nigrum, Ca­tay nornen gentis ; vnde Caracatay idem est, quod nigri Catay. Et hoc dicitur ad diflerentiam ipso­rum Catay, qui erant in oriente super oceanum, de quibus postea dicain vobis. Isti Catay erant in quibusdam alpibus, per quas transiui. Et in qua­dam planicie inter illas alpes erat quidam Nestori­nus pastor , potens et Dominus super populum, qui dicebatur Najman; qui erant Christiani Ne­storini. Mortuo Concan eleuauit se ille Nestorius in regem , et vocabant eum Nestoriani regem Io­hannem, et plus dicebant de ipso in decuplo, quam veritas esset. Huic Ioanni erat frater quidam po­tens, paslor simiiiter, nomine Yut, et ipse erat vltra Alpes ipsoruin Caracatay, distans a fratre suo spacium trium hebdomadarum — populuin habens sub se , qui dicebatur Crit, Merhit, qui erant Christiani Nestorini. Sed ipse Dominus eo­rum, dimisso cultu Christi, sectabatur idola. Vitra pascua istius ad decem vel quindecim dietas erant Pascua Moal, qui erant pauperrimi homines, sine capitaneo , et sine lege, exceptis sortilegiis et diuinalionibus, quibus omnes in partibus illis in­tendunt. Et iuxta Moal erant alii pauperes, qui dicebantur Tartari. Rex Ioannes mortuus fuit sine lierede, et ditatus est frater eius Yuc, et faciebat se vocari Can ; et mittebantur armenta, greges eius vsque ad terminos Moal. Tunc temporis Chingis faber quidam erat in populo Moal, •— qui allo­cutus est Tartaros et ipsos Moal , dicens: quia sine ducesumus, opprimunt nos vicini nostri. Et

Next

/
Oldalképek
Tartalom