Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pracbere dueatmn vsque ad Sartach , faceret ; sin minus reuerterer. Erat enim in illa prouincia vnus consanguineus Baatu , nomine Scacatai, cui dominus Imperator Constanlinopolitanus mittebat litteras deprecatorias , quod me permitterent transire. Tunc ipsi aquieuerunt, praebentes nobis equos et boues , et duos liomines , qui deducerent nos. Et sic recessimus ab eis. Ex quo recessimus a Soldaia vsque ad Sartach in duobus mensibus, nunquam iacuimus in domo , nee in tentorio, sed semper sub dio , vel sub bigis nostris, nec vidimus aliquam vijlam, A'el vestigium alicuius aedificii, vbi fuisset villa, nisi Umibas Comanorum in maxima multitudine. Mane ergo obuiauimus bigis Scacatav, onustis domibus. Et videbatur milii , quod obuiaret mihi ciuitas magna ; mjrabar ctiam super multitudine armentorum. — Iam erat hora plusquam tertia, et deposuerunt domos suas iuxta quamdam aquam, Ingressi sumus cum verecundia et tirnore: sedebat ' jpso in Jecto suo tenens cjtharulam in manu et vxor sua iuxta eum, de qua crcdebam in veritate, quod amputasset sibi nasum inter oculos, vt fsimior esset; nihil eniin habebat ibi de naso, et vnxerat locum illum quodam vngmento nigro , et ftiam supercilia. Tunc dixi ei verba supradicta, Dedi etiam ei litteras Imperatoris Constantinopoli|ani. (Hoc fuit in octauis Ascensionis.) Qui statim eas Soldaiam rnisit, vt ibi interpretarentur : quia erat in graeco, nec habebat secum, qui sciret litteras Graccas. Quaesiuit etiarri, quid contineretur in litteris nostris, quas miltebas Sartach? Dixi , quod non erant in eis nisi bona verba et amicaJjilja. Qaaesiuit , et quae diceremus Sarlack ? Re-