Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

epondi : Verba fidei eliristianae. Quaesiuit: quae? Quia libenter vellet audire. Tune exposui ei, pro­ut potui per inlerpretem meum, symbolum fidei. Quo audito ipse tacuit, et mouit caput. Tunc as­signauit nobis duos homines , qui nos custodi­rent , et equos et boues. In vigilia Pentecostes venerunt ad nos quidam Alani 1, qui ibi dicuntur Acias (vel Akas) Christiani secundum ritum grae­corum ; tamen non sunt schismatici sicut Graeci. Quaesiuerunt et ipsi, et alii multi Christiani, Ru­t e n i e t II u n g ar i, vtrum possent saluari, quia oportebat eos bibere Cosmos, et comeclere morti­cinia, et interfecta a Saracenis et aliis infxdelibus. Tunc rectificabar eos, prout potui, docens et con­fortans in fide. — In die Pentecostes dedit nobis ille Capitaneus vnum hominem , qui nos duceret vsque ad Sartach ; et duos, qui deducerent nos vsque ad proximam herbergiam , quae inde dista­bat quinque dietas prout boues poterant ire. Et sic arripientes iter recle in aquilonem, peruenimus tandem ad extremitatem illius prouinciae , quae clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad ali­ud ; extra quam erat Iierbergia eorum, apud quos intrassemus. Ab illo loco, vt dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus , quibus non in­ueniremus populum. Qui dederunt nobis octo bo­ues, vnam capram pro tanto itinere , et nescio quot vtres plenos lacte vaccino; sic mutatis bobus arripuiraus iter , quod perfecimus decem diebus vsque ad aliam Herbergiam; nec inuenimus aquairi in illa via, nisi in fossis, in conuallibus factis, ex­ceptis duobus paruis fluminibus. Et tendebamus recte in orientem, ex quo exiuimus praedictain prouinciam Gasariae, habentes mare ad meridiem

Next

/
Oldalképek
Tartalom