Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
pulcherrima silua in planieie, plena fontibus et riuulis. Et post illam siluam est planicies maxima ; quae durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouineiae ad aquilonem, quae coarctatur habens mare ad orientem et occidentem, ita, quod est vntim fossatum magnum ab vno mari vsque ad aliud. In il!a planicie solebant esse CLImani, antequam venirent Tartari, et cogebant ciuitates praedictas, et castra, vt dai*ent eis tributum. — Vei^sus extremitatein illiiis prouinciae, sunt lacus multi, et magni; in quorum ripis sunt fontes salmastri. Et de his salinis habentBaatu, et Sartach magnos reditus. — Postquam ergo recessimus de Soldaia , tertia die inuenimus Tartaros; inter quos cum intraueram, visum fuit mihi recte, quod ingrederer quoddam aliud seculum. Nusquam habent manentem ciuitatem. Inter se diuiserunt Scythiam, quae durat a Danubio vsque ad ortum solis. Et quilibet Capitaneus , secundum quod habet plures vel pauciores homines subse, scit terminos pascuorLiin suorum, et vbi debet pascere hyeme, et aestate, vere et autumno. In hyeme enim descendunt ad calidiores resiones versus meridiem. Faciunt in hyeme optimum potum de risio, demillio, de melle: claret sicut vinum(p. 85i) Et defertur eis vinum a remolis partibus. In aestate non curant nisi de Cosmos — De cibis et victualibus eorum noueritis , quod indefferenter commedunt omnia morticinia sua. Tamen in aestate , quamdiu durat eis Cosmos, hoc est lac equinura, uon curant de alio cibo. Magnam partem victus sui acquirunt venatione. De vestibus et habitu eorum noueritis, quod de Cataya (al. Kytaia) et aliis regionibus orientis , et etiam de Perside et alii^