Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Tanais versus oeeidentem, vsque ad Dauubium, totum est subditum. Etiam vltra Danubium versus Constantinopolim. Valachia, quae est terra Assani, et minor Bulgaria, vsque in Solonomam omnes soluunt eis tributum. — Applicuimus ergo Soldaiae in 12. kal. Iunii. — Tunc locutus sum hocmodo ad capitaneos Ciuitatis, imo ad vicarios capitaneorum, quia Capitanei iuerant ad Baatu, portantes tributum, et non fuerant adhuc reuersi; Nos audiuimus, dixi, de Domino Vestro Sartach , in terra sancta, quod esset Christianus; et gauisi sunt inde vehementer Christiani, et praecipue Dominus Rex Francorum Christianissimus, qui ibi peregrinatur, et pugnat contra Saracenos, vt eripiat loca sancta de manibus eorum: vnde volo ire ad Sartach, et portare ei litteras Domini regis; in quibus monet eum de vtilitate totius Christianitatis." Et ipsi receperunt nos gratanter, et dederunt nobis bigas — Arripuimus ergo iter tunc circaKalendas Iunii cum bigis noslris coopertis quatuor, et cum aliis duabus, quas accepimus ab eis ; et quinque equis, quos dabant nobis ad equitandum: eramus enim quinque personae, ego et socius meus, frater Bartliolomaeus de Cremona et Goset lator praesentium; et liomo Dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quem emeram ConstantinopoJi de nostra eleemosyna. Dederunt etiam duos homines, qui ducebant ljigas , et custodiebant ljoues et equos. Sunt autem alta promontoria super mare a Kersona vsque ad orJficium Tanais ; et sunt quadraginta castella, jnter Kersonam et Soldaiam ; quorum fere quodlihet haljet proprium idioma ; in t e r q u o s erant multi Gotlii, quorum idioma est Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est