Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ta ipsorum liumilitas Sanclorum precibus et meri­tis adiuuatur. Cupientes igitur, vt Ecclesia Strigo­niensis, quae sub vocabulo Sancti Adalberti Con­fessoris constructa esse dignoscitur , congruis lio— jioribus frequentetur , et vt Cliristi fideles; eo li­bentius causa deuotionis confluant ad eamdem, quo ibidem vberius dono coelestis gratiae conspexerint se respectos ; de Omnipotentis Dei misericordia et beatoruin Petri et Pauli, Apostolorum eius, au­ctoritate confisi , omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in Natiuitatis, Epiplianiae, Resur­rectionis, Ascensionis, Corporis Domini nostri Iesu Cliristi, ac Pentecostes, et S. Trinitatis, et in sin­gulis quatuor principalibus Beatae Mariae Virginis gloriosae, ac dictorum Beatorum Petri et Pauli , nec non in Sanctorum Gregorii, Ambrosii, Au­gustini, Hieronymi , ac Stephani , Ladislai, ac E­merici Confessorum , et Adalberti praedicti festi­uitatibus , et in die Coenae eiusdem Domini nostri Iesu Christi, Ecclesiam praedictam deuote visita­uerint; annuatim vnum annum et quadra^inta dies de iniunctis eis poenitentiis , singulis videlicet fe­stiuitatum, ac coenae ipsarum diebus, quibus ec­clesiam ipsam deuote visitauerint, vt praefertur, misericorditer relaxamus. Datum Avennione VIII. Kal. Ianuarii, Pontificatus nostri anno sexto. E MSS. Heuenesianis Tora. B. alias R. p. 166. vf. Ch. 1248. Idem Innocentius Ducissae Aus.triae, semet inimicis Ecclesiae opponere intendenti, Belam regem assistere iubet. Innocentius — Ulustri regi Ilungariae — Cum sicut accepimus, dilecta in Christo filia, nobilis mu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom