Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
lier Ducissa Austriae, zelo fidci el deuolionis accensa, inimicis Ecclesiae opponere se inlendaf Serenitatem regiam rogamus, monemus et hortamur attente: quatenus dictam Nobilem habens pro nostra et Apostolicae sedis reuerentia propensius commendatam, eidem necessitatis tempore, cum ab ea requisitus fueris, tam in iure suo, quam contra inimicos suos assistas: ita quod ipsa preces nostras sibi apud te sentiat profuisse, nosque sinceritatis tuae zelum merito commendemus. Datum Lu«duO ni quinto kalendas Februarii. Anno V." E libro V. nro. 501. Dobner Monum Tom. II. p.366. Eadein sententia scripsit etiam ad Wenceslaum regein Bohemiae. Fuit haec Ducissa Margaritha, Friderici Austriae Ducis soror, Henrici regis vidua. A, Ch. 1248. Idem Innocentius contra Ninoslaum , Bosnensem Banum, qua Orthodoxum probandum, procedi vetat. Innocentius — Archiepiscopo Colocensi — Cum, sicut intelleximus, Nobilis vir, Ninoslaus, Banus Bossenae, a fide nequaquam deuiet orlhodoxa, sed tanquam Catholicus viuat sub religionis obseruantia Christianae; licet olim necessitatis tempore ab Haereticis contra suos inimicos auxilium et fauorem recepisse dicatur ; et eidem insuper Nobili per quorumdam fide dignorum litteras, licet antiquas, laudabile perhibeatur testimonium super fidei suae probitate; mandamus, quatenus prouide pensans, quod animarum lucrum attendendum est potissime et optandum, contra praefatum Nobilem et terram suam praesertim, cum super eo , quod a praefatis haereticis interdum iuuamen habuit, satisfacere, sicut dicitur, sit paratus, et uos de vi-