Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tur dominio , compedibus obnoxii proli tlolor ! seruitutis. Propter quod est nobis super liis saniori summopere prouidendum consilio , vt ad interitum deducatur dissensionis semen huiusmodi, antequam per negligentiam amplius coaiescat; quia si nostra ipsum pullulare dissimulatio vltra permiserit, diffi­cile poterit, etiam prudentiae falce adhibita, post­modum resecari, quam ignis vorax ipsorum terras regum in solitudinem redigat, et mucro desaeuiens eo plurium, si qLiod absit, piorum perueniatur ad pugnam , stragem miserabilem ingerat et rui­Jiam ; quo congred'?'ntium de terris suae ditioni subiectis copiosior haberi dignoscitur numerus hinc et inde. Ne igitur huiusmodi pericula nostri dolo­rern animi, quem ex liis, quae contigerunt in gen­te, concepimus, si eis promto non obsistatur re­jnedio, exaggerent prouentura ; sed vt nostram saltem infra christianitatis viscera gratam sollicitu­do pacis quietem recipiat , cuius corpus in suis extremitatibus non absque mentis amaritudine, qLio­t idie a paganis conspicimLis grauiter impugnari j pro redintegrando inter eosdem reges , discordia­rum semota materia, sinceritatis ainore, vel sal­tem ineundis treugis, quae solent esse paci prae­ambLilae, vt per earum interuentum de composi­tione postmoduin tractatus commodior habeatur ; dilectuin filium B. Neapolitanum electum , Capel­Janum nostrum , virum dono scientiae praeditum, vitae integritatis conspicuum, ac Nobis et fratribus nostris merito suae probitatis acceptum, commisso ei legationis ofticio , vt aedificet et plantet , euel­lat, disperdat, et dissipet, prout secundum datam ei a Deo prudentiam expedire viderit, de consilio eorumdem fratrura digne prouidimus destinandum ;

Next

/
Oldalképek
Tartalom