Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
spe nobis proposita, quod auelore illo, qui velut pax nostra fecit vtnimque vnum ; et duos in se ipso parietes copulauit, eosdem reges grato reconciliationis foedere ad inuicem vniet, quos inimicus humani generis per suae fraudis commenta nequiter ab inuicem segregauit. Quocirca Vniuersitatem Vestram rogamus , monemus et hortamur attente , per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus ipsum, imo verius in ipso Nos recipientes hilariter , et honorifice pertractantes salubribus monitis et mandatis ipsius intendatis fideliter, et obediatis humiliter et deuote ; quae pro reformatione pacis, vel treugarum huiusmodi, seu alias facienda duxerit, inuiolabiliter seruaturi. Alioquin sententiam, quam rite tulerit in rebelles — vsque: obseruari. Datum Laterani IV. nonas Aprilis, anno vndecimo. " .E regestro anni eiusdem nro 77. A. Ch. 1254. Idem Innocentius A. Episcopo Strigonien. M. Gerardum de Parma, Canonicum suum et Strigon. beneficio ad summam 40. marcarurn augendum commendat. Innocentius — Archiepiscopo Strigoniensi — Etsi libenter cunctis petentibus gratiam impendamus, illis tamen fauorabiliores exhibere nos conuenit, qui ad obsequia Ecclesiae Romanae non vitando aliqua pericula se exponunt: Cum igitur dilectus, filius Magister Gerardus de Parma , Canonicus Strigoniensis, noster et tuus; ac Ecclesiae tuae deuotus, in magnis et arduis eiusdem Ecclesiae Romanae negociis se nobis obsequiosum ct deuotum exhibuerit, ac fidelern: Nos intendentes