Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Vtilitatibus suis et pertinentiis sub eisdem terminis et metis, quibus praetacti ipsius consanguinei pos­sederant, Stepliano Bano saepius nominato, ac de­scendentibus ab eodem, vendidisset pro centum marcis argenti iure perpetuo pacifice possidendas; recepta dicta summa pecuniae integraliter ab eo­dem. Vt igitur haec emtio et venditio in omnibus praenotatis robur oblineat perpetuae firmitatis, nec per ipsos venditores, quorum nomina in prae­sentibus sunt notata, vei ab eis descedentibus, succrescente malitia, processu temporum valeat impugnari, ad perpetuam memoriam et inuiolabi­Jem firmitatem, praesentes litteras concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo, ducentesimo, quinqua­gesimo quarto Non. Kalen. Maii regni autem no­stri decimo nono. " E coll. Dipl. Jankovichiano - Fejervariana Tom. III. nro. 512. Ch. 1254. Idem Bela Hospitibus de Dobroya et Bdba­szehy sirigulares tribuit libertates. Bela, Dei gratia, Iiungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Co­maniaeque Rex. Omnibus, praesentes litteras in­specturis, salutem in omnium Saluatore. Ad re­giam pertinet Maiestatem, precibus condescendere Subiectorum, vt sic fidelium numerus augeatur , et regalis potentia latissime extendatur. Cum regis sit proprium in multitudine populi gloriari. Hinc est quod ad vniuersorum notitiam volumus perue­nire, quod accedentes ad nostram praesentiam ho­spites de Dobroya (al. Dobronyiua) et Baba-

Next

/
Oldalképek
Tartalom