Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

terimus propagare, et sic Romano imperio et et­iam terrae sanctae poterunt impendere subsidia oportuna ; partim vero eosdem in medio regni nostri collocauimus, ad defensionem Castrorum , quae circa Danubium aedificari facimus; cum gens nostra ad hoc exstiterit insueta; quia in hoc re­sedit examinatum quam pluries nostrum consilium, quod esset, salubrius nobis et toti Europae, vtDa­nubius fortalitiis muniretur : Iiaec enim est aqua contradictionis: hic Heraclius occurrit Cosroae pro romano imperio defendendo, et hic etiam nos quo­modocunque improuisi , et nunc enormiter laesi per .decein menses contradiximus Tarta­ris , regno nostro tunc fere penitus fortaliciis et defensoribus immunito ; quod , quod absit, si possideretur a Tartaris, esset pro ipsis apertum hostium ad alias fidei catholicae regiones; tum quia ex ista parte versus Christicolas non est mare impe­diens; tum quia possent familias suas, et animalia, in quibus mirabiliter ibidem aptius, quam alibi col­locare. Totila (Atila) in exemplum veniat, qui ex parte Orientis ad Occidentem veniens subiugandam, in medio regni Hungariae sedem suam principaliter collocauit; et contra Caesares, qui ex occidente ad sibi submittendum oriens dimicabant, quam plurima ad constructionem exercitus faciunt, iilfra regni nostri terminos deponebant. Super his ergo prouideat circumspecta Pontificalis Sanctitas, et antequam vulnus marcescat, salutare dignetur ap­ponere medicamen. Admiratur enim quam pluri­mum Sapientum multitudo eo, quod rebus, vt nunc, sic se habentibus regem Franciae, tam no­bile membrum Ecclesiae, de Europae finibus Vestra Paternitas licentiari sustinuit. Admiratur inquam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom