Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

et admirarit non desinit, eo quod Apostolica Cle­mentla multis prouideat, sicut Constantinopolitano imperio et vltramarinis partibus, quae si amitte­rentur, quod absit, non tantum noceret Europae inhabitatoribus, quantum si regnum nostrum so­lum a Tartaris contingeret possideri. Protestamur itaque Deum et hominem, quod tanta est necessi­tas negotii, quod nisi diuersa viarum pericula no­bis contradicunt, non solum nuncios , quos mitti mus, mitterenms, sed etiam ad proclamandum in facie totius Ecclesiae, ad excusandum nos, licen­tiandum, etiam licet inuitos ad componendum cum Tartaris, si super hoc auxilium non impenderit Paterna Sanctitas, et necessitas ingruerit, ad pedes vestros personaliter venissemus. Supplicamus igi­tur, vt consideret Sancta Mater Ecclesia et si non nostra, saltem sanctorum regum, Praedecessorum nostrorum merita, qui plena deuotione et reue­rentia se et suum populum per eorum praedicati­onem orthodoxae fidei subiugatum , inter ceteros mundi Principes in puritate fidei et obedientiae seruauerunt, propter quae sibi et suis Successori­bus, quamdiu eis successerunt prospera, Apostolica sedes irrequisita, et interdum promittebat omnem gratiam et fauorem, si necessitas iinmineret. Ea ergo grauis nunc necessitas imminere pro certo creditur; aperite paterna viscera, manum compe­tentis subsidii pro defensione fidei et vtilitate pu­blica, in tantae persecutionis tempore porrigendo. Alioquin si in petilione tam fauorabili, et vniuer­saliter pro obedientibus Romanae Ecclesiae tam necessaria, quod credcre non possimus, patere­mur repulsam, cogeremur non tanquam filii, sed priuigni, necessitate compulsi, quasi exfcra gregem

Next

/
Oldalképek
Tartalom