Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
duobus Ducibus Ruthenorum , et tertiam Duci Poloniae tradidimus in vxores , vt per ipsos, et amicos nostros alios, qui sunt ex parte orientis , sciremus noua , quae mullum latent, de Tartaris ; vt sic eorumdem conatibus et fraudulentis ingeniis vtcunque commodius resistere valeamus. Curnanos etiam in regno nostro recepimus, et proh! dolor, per paganos liodie regnum nostrum defendimus; et per paganos infideles Ecclesiae conculcamus; amplius propter defensionein fidei Christianae filio nostro primogenito Cumanam quamdarn thoro coniunximus maritali; vt per hoc vitaremus deterius, et vt occasionem aliquam nancisci possemus, per quam valeremus eosdem, sicut plures iam fecimus, ad Baptismi lauacrum conuocare. Ex his ergo et aliis exoptamus , vt pateat Sanctitati Summi Pontificis per argumentum euidens, quod in tot rerum angariis, a nullo Christianorum EuropaePrincipe , seu gente alicuius iuuaminis emolumentum recepimus ; nisi a domo Hospitalis Hierosolymi tani, cuius fratres nuper ad requisitiohem nostram arma (sumserunt contra paganos et Schismaticos , ad defensionem regni nostri et fidei christianae ; quos iam partim collocauimus in loco magis suspecto ; videlicet in confiinio Cumanorum vltra Danubium, et Bulgarorum, per quem etiam 1 o c u m t e m p o r e i n u a s i o n i s r e g n i n o s t r i ad nos habuit aditum exercitus Tartarorum; de quo loco etiam intendimus et speramus, quod si factum nostrum et dictorum fratrum Deus prosperauerit, et sedes apostolica eisdem fauorem suum dignata fuerit impertiri, quod propagine catholicae fidei , sicut protenditur Danubius vsque ad mare Constantinopolitanum per ipsos po-