Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

stro tlominio antea subiaeebant; imo etiam contra tolam Christianitatem condixerunt , et prout a quam pluribus fide dignis pro certo dicitur, fir— miter in breui proposuerunt, contra totam Euro­pam suum innumerabilem exercitum destinare; ti­memus etiam, quod si ipsa gens venerit, et nostri nequeuntes, vel etiam nolentes , saeuitiam feroci­tatis Tartaricae hostiliter sustinere, eorumdem iu­go, Nobis etiam inuitis timore ducti, se submittant, sicut iam fecerunt sui praefati alii vicini: nisi per circumspectam sedis Apostolicae prouisionem re­gnum nostrum cautius et potentius muniatur, vt consolentur populi, qui habitant in eodem. Nos autem hoc scribimus principaliter propter duo, ne possimus argui super possibilitate et negligentia. Super possibilitatis articulo dicimus, quod quid­quid ad esse possibilitatis nostrae super hoc per experientiam facli concludi potuit, nos conclusi­mus. Nos et Nostra, Tartarorum viribus et inge­niis nondum cognitis , exponentes. Super negli­gentia vero nequaquam redargui possumus : re­quisiuimus enim, adhuc Tartaris in regno nostro dimicantibus contra nos , super condicto negocio tres totius Christianitatis principaliores Curias; scilicet: Vestram, quae diuina, et magistra omnis Curiae a Chrislicolis creditur, et habetur. Et im­perialem , cui etiam propter hoc nos submittere decreueramus, si tempore praedictae pestilentiae nobis competens auxilium impenderet et iuuamen. Francorum etiarn curiam requiri fecimus, de qui­bus omnibus nihil consolationis, vel subsidium re­cepimus , nisi verba. Nos vero ad id, quod po­tuimus recurrentes, propter bonum Christianitatis, maiestatem regiam humiiiando duas filias nostras

Next

/
Oldalképek
Tartalom