Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

clesiae summo Pontifiei, BeJa , eadem gratia rex Hungariae, reuerentiam in omnibus tam debitam , quam deuotam. Cum regnum Hungariae per pe­stem Tartarorum pro maiori parte in solitudinem sit redactum , et quasi ouile sepibus sit diuersis infidelium generibus circumseptum, vtpote Ruthe­norum, Cumanorum , Brodnicorum a parte ori­entis ; Bulgarorum et Bosnensium Iiaereticorum a parte meridiei , contra quos ad praesens etiam per nostrum exercitum dimica­uimus; Alamanorum vero a parte occidentis et Aquilonis, a quibus propter consimilem professio­nem fidei fructum alicuius subsidii dignum re­gnum sentire deberet ; non fructum, sed spinas guerrae suae sentire compellitur , bona dicti regni per rapinas subitaneas diripien­tium; propter quod, sed .maxime propter Tar­taros, quos timere per experientiam belii didicit, prout aliae nationes, per quas transierant, consi­mililer didicerunt; requisito consilio Praelatorum et Principum nostri regni ad Christi Vicarium , et fratres suos, tamquam ad vnicum et vltimum in vltimis christianae fidei necessitatibus protectorem, dignum duximus confugere: Ne nobis , imo potius vobis in nobis et aliis Christicolis accidat, quod timetur. Rumores enim de Tartaris de die in di­em nobis adueniunt, quod non solum contra nos, cui indignati sunt quam plurimum , eo quod post tantam laesionem eissubesse renuimus; cum omnes aliae nationes, contra quas reperti sunt vires suas, tributarias se eisdem constituerunt, et spe­cialiter regiones, quae ex parte orientis cum re­gno nostro conterminantur, sicut Ruscia, Cuma­nia, Brodnici, Bulgaria, quae in magna parte no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom