Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
dam D. S. Archiepiscopi Strigonien.; et iuxta prae^ ceptum Domini regis, Ecclesiae ipsam terram consignauimus, coram bonis testibus. Pro alia vero terra, quae iacet sub castro V. et P. Comitum , a plaga orientali, quia in dato die praedicti V. et P. Comites non comparuerunt, distulimus diem vtrique parti vsque octauam Epiphaniae, vt pro terra, quae iacet sub castro, saepedicti V. et P. Comites dabunt concambium conuenientem ; si vero concambium dare noluerint, ipsam terram Ecclesia antedicta obtinebit. De terra vero prius dicta quaestio aliqua oriri non possit, et serui saepe dictorum Comitum vsque festum S. Georgii debeant de illa terra abire. In cuius rei testimonium litteras nostras concessimus, nostro sigillo impressas. Datum anno gratiae MCCLIII. E collect. Dipl. Wagnerio - Jankovichiana Tom. B. nro. 88. A. Ch. 1253. Donatio super Terra Gyrnes pro MagittrO Andt ea, filio Ivanka. Bela, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus, ad quos praesens scriptum peruenerit, salutem in eo, quiRegibus dat salutern. Regalis prouidentia se liberalem exhibenj» vniuersis, excellentiae suae dona distribuit in subiectos , tanto munificentiorem in deuotis, quanto per experimenta virtutum ad fidelitatis opera suos agnouerit prom|)tiores. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire quod accedens ad nostram praesentiam Magister Andreas, filius Ivanka, fidelis, nobis humiliter supplicauit, vt ter-