Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ram quamdam Gjmes nomine prope terram ipsius eniptieeam, qu.ne Diun dicitur, vbi Castrum fieri procurauit, existentem sibi conferre ex plenitudine nostrae gratiae solita clementia dignaremur. Nos itaque qui gestis digna rependimus, qui fidelium nostrorum merita iustis praemiis compensamus, eiusdem Magistri Andreae seruitia, vt aliis in ex­emplum fierent ad animum duximus reuocanda. Inter quae, quod erat inter omnia ipsius seruitia praecellentius, et quod praeferenter relerimus. Cum enim in Seyo nobis et nostris ex Diuina, vt credi­mus, vltione grauis instaret persecutio Tartharo­ruin , et equus noster , cui insidebamus , ilia traheret quasi fessus, idemAndreas ex speciali fide­litatis ardore, quantum in ipso erat, nostrae suam postponendo salutem, equum, quem habebat agi­lem et velocem, nobis tradidit libera voluntate, ipso et fratre suo peditibus derelictisj in quo casu fra­ter eius per Tartharos exstitit inleremptus. Adhaec idem Magister Andreas iugi laborum instantia et sollicitudine diuturna Castrum Turuch munitissi­mum fecit construi in nostro semper Dominio per­mansurum, vbi se quamplurimi nostrorum ad tui­tionem propriam poterunt collocare: quod sibi si­militer ad maxima fidelitatis indicia reputamus. Haec igitur , et alia fidelitatum ipsius merita, quae disserere per singula longum esset, tota benignitate pensantes , vt ipsius exempla similitudine caeteros ad fidelitatis opera promptiores accendamus, peti­tionibus ipsius in hac parte fauore debito duximus occurrendum; dictam terram Gymus adiacentem terrae suae Diun, vbi, vt praemisimus, Castrum ha­bet, sibi et per eum suis haeredibus haeredumque successoribus conferentes. Cuius siquidem metae si-

Next

/
Oldalképek
Tartalom