Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

menta, multasque necessitates exponens, propter quae tuae non expediebat personae in Italicis par­tibus commorari; cum instantia petiisti, tibi super hoc circumspectione apostolica prouideri. Licet autem nobis et eisdem fratribus tua plurimum sit cara praesentia, nec ea, multa vtilitate perspecta , quam ex ipsa praedicta Rom. consequebatur Eccle­sia, vllatenus carere veliemus; praefato tamen, quod si velle liabemus te nobis adesse, vt abesse buiusmodi assistentia sibi non possit, ne ob id personam tuam periculis subesse contingat, tuis postulationibus consideratis attente, praemissis Jje­nigno concurrentes assensu , Jicentiam tibi, quam­quam inuiti, concedimus ad praefatam Strigonien­sem Ecclesiam redeundi, et te ipsi Ecclesiae in ar­chiepiscopum, et pastorem praeficimus, de fratrum eorumdetn consilio et plenitudine potcstatis. Ve­rum indemnitati memoratae Ecclesiae Praenestinae nos conuenit praecauere, et deliberatione cum fra­tribus ipsis praehabita, sic , te volente, ac peten­te , duximus prouidendum, vt quatn cito vsque ad festumomnium sanctorum proxime venturum prae­dictae Strigoniensis Ecclesiae possessionem habue­ris, praefata Praenestina Ecclesia, et cardinala­tus tui dignitas statim vacent. Ouod si vsque tunc possessionem huiusmodi non obtinueris; et post festum ipsum , vel etiam ante, possessione ipsa nort habita, reuerti ad apostolicam sedem ele­geris ; redire tibi Jiceat, cedendo eidem Strigonien. Eccleiae in manibus alicuius praelatorumRegni Vn­gariae, quem elegeris, recipientis cessionetn huius­nrodi vice nostra, capitulo Strigoniensi, priusquam de regno ipso discedas, libera concessa licentia , sibi de pastore idoneo prouidendi; ita tamen, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom