Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
infra festum Natiuitatis dominicae, proxime futurum ad nostram praesentiam sis reuersus. Siue autem in Yngariae partibus remanere potius acceptaueris, siue non ; dummodo ad nos infra praedictum Natiuitatis festum reuersus non fueris, nihilominus vtroque casu vacent Ecclesia Praenestina , et dignitas memorata. Datum Assissii VII. Idus Iunii , anno X. Apiul Kollar Hist. Dipl. p. 166. ex Vgliel. Ital. sacra Tom. I. p. 209. Katona Tom. VI. p. 209. sqq. A. Cli. 1235. Idem Innocentius eumdem Stephanum, si ad sedem metropolilanam mallet reuerti, Capitulo Strigonirnsi commendat. Innocentius — Capitulo Strigoniensi. Olim fama nominis ven. fratris nostri , episcopi Praenestini, ad aures nostras crebra fide dignorum insinuatione perJata, ipsum propter lioc ad rom. Ecclesiam non indigne prouidimus euocandum; et quamuis ad ipsam accedens, honorabilem Iocum, exigentibus suis meritis, sorlitus fuerit in eadem; eo tamen asserente , propter insueti aeris intemperiem, tum 0I3 hoc tum etiam propter alia, quae in V ngariae partibus sollicitudini suae imminere proponit, licentiam redeundi ad partes easdem, natalis soli ad hoc eum attrahente dulcedine, a nobis et fratribus nostris, non absque importuna instantia postulauit. Yerum, licet sua petitio in hacparte grauis et molesta nobis non modicunr videatnr, maxime cum nos et patres praedicti sua grata et voliua praesentia defraudemur inuiti; suis tameu desideriis super lroc, vrgente nos ad id suorum impressione precaminum, aquiescere cupientes, ArTom. IV. Vol.II. 15