Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
oranino hominum liceat paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem lioc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Assisy VI. id. May Pontifi. nostri anno X. " E reg. anni X. tom. II. epist. 676. Koller Episcop. : Quinque. Tom. II, p. 147. A. Ch. 1253. Idem Innocentius eidem Stephano vel metropolim Strigon. repetendi, vel sedem Praenestinam cum charactere Cardinalitio retinendi , optionem facit. Innocentius episcopo Praenestino Etsi erga ecelesias singulas ex Apostolatus olficio illam praecipue adhibeamus sollicitudinem , vt ad earum regimen pastores discreti, et vigiles assumantur; circa Romanam tamen Ecclesiam in assumendis ad eam personis vtilibus, eo diligentiores nos esse conuenit, quo eadem, dispositione diuina, magistra et regula ceterarum praecelsior esse dignoscitur vniuersis. Sane vacante olim praenestinensi Ecelesia, nos personam idoneam , pro ipsius gubernatione consideratione sedula perquirentes, te tandem tunc Strigoniensem Archiepiscopum, inter ceteros, virtutum tuarum suadentibus meritis, praeeligentes et aduocantes, velut ex ni~ mia probitate famosum , ad ipsius Ecclesiae Rom. collegium, dictae Praenestinensis Ecclesiae, de fratrum nostrorum consilio in episcopum praefecimus, et potiorem te ad illam de Strigoniensi Ec— clesia transferendo. Demiun , ipsius Ecclesiae Praedestinae suscepto regimine, metuens postmodum aeris intemperiem inexperti, et nonnulla impedi-