Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
eidem Episeopo a Sede Apostolica, seu etiam concedendis; ita, quod idem Episcopus et successores ipsius teneantur ad huiusmodi pecuniam persoluendam, et hys , a quibus eam receperitis, ipsam fuisse conuersam in vtilitatem prefati Episcopi , et Ecclesie Quinqueecciesiensis, pretextu cuiusquam constitutionis Canonice et ciuiJis, et cuiuscunque alterius, per quas dictus episcopus, et successores sui se tueri possent, necessitas non incumbat. Datura Assisy secundo Non. May. Pontificatus nostri anno X. u E reg. anni X. Tom. II. ep. 655. KolJer Epp. Quinque. Tom. II. p. 146. A. Ch. 1253. Idem Innocentius constitutionem suam praedictam Bartholomaeo etiam , Quinque - Ecclesiensi quondam Episcopo, signi/icat. Innocentius —• — — veneraljili fratri Bartholomaeo , Episcopo quondam Quinqueecclesiensi salutem. — — Cum, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis , dudum te regimine Ecclesie Quinqueeclesiensis in manibus nostris cedente, nos tilii de sustentatione tua de ipsius Ecclesie reddiliJ>us in ducentis marchis argenti annis singulis , quoad viueres , prouideri volentes, illas tibi vel tuo certo nuncio ab Episcopo , qui eidem ecclesie preesset pro tempore, solui certis locis, et terminis mandassemus , et Venerabilis frater noster — — Episcopus Quinqueecclesiensis per duos annos , in huiusinodi prouisionis solutione cessasset, tandem deuicti eius instantia , sibi concessimus, vt idcm nonnisi medietatem prouisionis eius duntaxat, dummodo pro subtractis centum tibi marcas