Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
argenti persoluat, quihus contentum esse volumus, tihi annuatim de cetero soluere teneatur. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati , vt tuae prouideatur quieti, prouisionem ipsam esse firmam et diminutionem non pati volentes , presentium auctoritate statuimus , vt prefatus Episcopus, alioquin successor ipsius, predictas centum marcas pro subtractis, vt superius est expressum, in Kalendis May, proximo venturis, ac idem , ac quilibet alius , qui Ecclesie predicte pro tempore fuerit (praefuerit) totidem marcas puri et legalis argenti ad pondus Venetorum, apud Venetias, in hospitali S. loannis Ierosolimitani annuatim in eisdem Kal. tibi , vel certo nuncio tuo, quoad vixeris, teneantur persoluere nomine pensionis. Quod si prefatus Episcopus, vel Successores eius, in predictis loco et termino non satisfecerint de premissis centuin marchis, et etiam pensione, vt est dictum superius, et per eos steterit, quo minus tibi de predictis fuerit satisfactum, statim suspensionis et interdicti , et si eas per duos menses subsequentes sustinuerint excommunicationis incurrant sententias ipso facto; et ad satisfactionem damnorum, et expensarum, que huiusmodi occasione incurreres, ac etiam interesse tibi nihilominus teneantur. Non obstante , si eidem Episcopo est indultum, vel successoribus eius indulgeri ab Apostolica sede contigerit, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam et expressam de indulto huiusmodi mentionem , aut qualibet alia dicte sedis indulgentia specialiter vel generaliter impetrata ; vel etiam impetranda, cuiuscunque forme vel tenoris existat, per quam huiusmodi prouisionis et con-