Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

slerium adeo destruetum extitit , quod de personis eiusdem Carthusiensis Ordinis non poterat commo­de reformari ; quosdam monachos et conuersos vestri monasterii collocarit. Nos Vestris deuotis supplicationibus inclinati, quod ab eodem Archi­episcopo in hac parte prouide factum est, ratum et gratum habentes , illud auctoritate Apostolica confirmamus etc. vsque: communimus. Nulli ergo nostrae confirmationis etc. Datum Pesusii XV. Ka­lendas Februarii Anno decimo." E regestro anni X. nro 247. A. Ch. 1255. Idem Innocentius Arch. Episcopis Hungariae cum Cumanis neo - conuersis in quibusdam casibus di­spensandi potestatem facit. Innocentius — Archiepiscopis per Regnum Hungariae constitutis — Cum, sicut accepiinus , Cumani, qui hactenus in coecitatis et ignorantiae tenebris ambulantes, fidem catholicam impugnabant etc. — Christianae; dispensandi cum illis, qui ad Catholicam fidem conuersi fuerint, super casibus, non tamen grauibus et enormibus, ex quibus ad­huc in gentilitatis errore inanentes irregularitatem contraxerant, prout animarum suaruin saluti ex­pedire videritis, auctoritate praesentium vobis con­cedimus facultatem. Datum Perusii nonis Februa­rii Anno X. * Ibidem nro. 237.

Next

/
Oldalképek
Tartalom