Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 125 2. Stephanus, Banus totius Sclauoniae, superiori ciuitati Crisiensi , a se fundatae , priuilegiuni confert. Nos Stephanus, Banus totius Sclauoniae, significamus omnibus, praesens scriptum inspecturis, quod nos pro vtilitate ac honore Domini regis fecimus ac iocauimus nouam et liberam villam in Crisio, dantes hospitibus in ea habitantibus eamdem libertatem , qua vtuntur hospites de Graecz , et de noua villa Zagrabiae; a potestate autem Comitis Crisiensis omnino duximus eosdem eximendos ; ex nunc idem Comes Crisiensis nec iudicare, nec descendere super eos teneatur. Volumus igitur, quod nuilam collectam soluere debeant hospites antedicti. Pro libertate autem ipsorum, in tertio anno, a data praesentium, de qualibet porta quadraginta denarios Bano, pro tempore constituto, soluere tenebuntur. Foruin enira ipsorura, a nobis concessura, celebretur tertia feria ; de cuius tributo in eodera anno tertio duae partes Bano, terLia vero pars ipsis hospitibus incipiat ministrari. Omnes autem causas, tara maiores, quam minores, siue in die fori , siue in aliis diebus emergenles, maior villae, quem communis populus elegerit, debeat penitus iudicare. Maior vero villae, si querulantibus iustitiam denegaret, idem Maior villae corara praesentia solius Bani pro tempore constiluti impetatur. Citalio quippe Maioris villae non aliter, nisi cum specialibus lilteris Bani, mediante bono testimonio , fieri debeat; et ipse Maior villae citatus per quempiam Banum, vltra Gozd et vltra Drauum non sequatur. Volumus etiam, quod super quacunque causa coram nobis, vel maiore villae emergente, productio te-