Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sliiun de extraneis, nisi de eadem-villa, impetuose non committatur; sed iuramentum ipsis ciuibus iudicetur. Praeterea quisquis extraneus , siue ciuis eiusdem loei in ipsa villa contra alium prae ira gladium seu cultellum euaginaret, et Iioc cum testimonio probaretur; vel quis vulnus non mortiferum afficiet, iudicio vnius marcae condemnetur ; quisquis igitur casu accidente , suum interfecerit conciuem, cent.um pensis; ex quibus duae partes parti aduersae, tertia vero pars maiori villae solui tenealur ; et nisi homicida pecunia sua se defendet, caput eiusdem ad manus partis aduersae statuatur. Fur autem et calumpniator manifestus , contra quem communis populus faceret testimonium, ablatis omnibus , quae liabet, de villa expellatur , cum pudore. DecedenteS autem sine haeredibus omnia bona sua - relinquant, euicunque volunt retinenda. Ipsi etenim ciues ad exercitum Bani aut Begis, aut Iudicis sui ire non tenebuntur; nec( alicui ipsorum vis domorum suarum , nec a familia nostra, neque ab aliis inferatur, sed quem volunt hospitio recipiant voluntarie. Praeterea maior villae, reuoluto anno villicationis suae, suam debeat reponere villicationem, et si communis populus voluerit , eidem villicatio conferatur , siu autem alteri , cuivoluerit, ipsa conferatur villicalio. Si quis igitur ad ipsam villam venire voluerit, libere veniat; recedaut etiam secure , venditis bonis suis, qui recedere volunt ab eadem. Voiumus etiam , quod homines, qui maturinas soluere solent , ad ipsam villam non recipiantur. Item super causa pecuniaria, si quis conuincetur, quadraginta denarios pro iudicio soluere tenebitur. Praeterea ipsi ciues tributum in foro non soluent