Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

cundo tredecima kalendas Septembris; regni autem nostri septimo decimo." Apud Benko Tran. Tom. I. p. 416. Katona Tom. Vt. p. 182. sq. Legationes hae Stiriam quoque respexerint, quam anno hoc inito cum Ottocaro Primislao Bohemo conflictu perdiderat. A. Ch. 1252. Stephanus A. Episcopus Strigoniensis pro re­medio animae Patris sui, Comitis de Orbaz , altare S. Luciae fundat, ac dotat in Basilica Strigoniensi. Stephanus, Dei gratia, Archiepiscopus Strigo­niensis, praesentes litteras inspecturis, salutem in auctore salutis. Ad vniuersitatis vestrae notitiam , tenore praesentium volumus peruenire, quod quum nos olim contra Iurk, fdium Ochus Bani, quae­stionem quamdam mouissemus, et venerabilis Pa­ter Benedictus, Colocensis Archiepiscopus, qui pro eodem lurk causam ipsam contra nos defendebat, in multis iudiciis fuisset condemnatus, exigente iu­stitia; tandem idem Dominus Archiepiscopus, ne amplius iu prosecutione eiusdem lilis procederemus, quamdam villam suam , quae vocatur Yrkutha, iuxta Strigonium, in qua habuit terram emtitiam, et etiam olim a Domino Rege sibi donatam, cum omnibus eiusdem villae pertinentiis et vtilitatibus, nobks cessit iure perpetuo, irreuocabiliter possiden­dam; in corporalem possessionem eiusdem villae, sine contradictione" qualibet nos induci faciendo; quod est tam Domino Begi , quam CapituJo Ec­clesiae nostrae, et plurimis aliis de regno Ilunga­riae manifestum. Tandem nobis in quieta et paci­fica eiusdem villae possessione diutius permanenti­bus, quum tempore procedente, nos in porticu maioris Ecclesiae nostrae Strigoniensis altare in

Next

/
Oldalképek
Tartalom