Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

honorem B. Lueiae Virginis erigi fecissemus, pro remedio animae bonae memoriae C o m i t i s O r­bazy, Patris nostri, cuius corpus in ipsa porticu in Domino requiescit, statuimus et ordinauimus, •vt sacerdos aliquis instituatur ibidem, qui assidue debeat ipsi altari obsequium suum impendere, et quanto frequentius potest, salua honestate sua et debita deuotione, missarum in eodem solemnia ce­lebrare. Et quia solus Sacerdos sine ministri suf­fragio missam celebrare non potest: statuimus si­militer, vt aliquem sacerdotem , quem elegerit, sibi in subsidium ex necessitate assumere teneatur; cum quo et missarum celebret solemnia, et qui , vtpote sibi subiectus, defectum ipsius supplere de­beat, cum fuerit opportunum ; cui etiam ipse Sa­cerdos institutus de sustentatione competenti debe­at prouidere; ita tamen, quod ipsum, si inhoneste conuersatus fuerit, vel si in ofticio sibi imposito negligens exstiterit vel remissus, possit et debeat remouere; et in locum ipsius alium idoneum ad­uocare. Verum tamen, quia Ecclesia sine rebus corporalibus in nullo proficit, sicut nec anima si­ne corpore corporaliter viuit, et qui altari ser­uil, viuere debet de altari, et non debet a mer­cede repelli , qui ad onus electus fuerit, et as­sumtus : praedictam villam cum foeneto et aliis suis pertinentiis, ac vtilitatibus, nec non cum dua­bus vineis, quarum vna est sita iuxta puteumWr­kutha, et alia in monte Bala, quas emimus ab Ar­chiepiscopo supradicto, in ius et proprietatem ipsi­us Basilicae, seu altaris, contulimus, concessimus et donauimus , ad vsum et sustentationem Sacer­dotis, qui ad ministerium ipsius altaris fuerit pro tempore institutus; statuentes, vt cum ipsa Basi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom