Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1252. Idem Bela Vincentio Comiti, filio Akadas, terram Zdh, in Siculica Sede Sepsi confert. Bela, Dei gratia, Vngar. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gallic. Lodom. Cumaniaeque Rex, vniuersis, praesentes litteras inspecturis, salutem in vero salu­tari. Circumspectio regum prouida, condignis prae­miis sibi obsequentibus sic debet occurrere, vt et alii exemplo consimili ad fidelitatis opera fortius ac­cedant. Proinde ad vniuersorum notitiam peruenire volumus praesentium per tenorem: quod accedenS ad nos fidelis noster Vincentius Comes, filius Aka­das, Siculi de Sebus, — genter postulando, quod terram Zek , quae quondam Saxonis Fulkun fuerat, sed per deuastationem Tartarorum vacua et habita­tionibus carens remanserat, inter terras Olacho­rum de Kirtz , Saxonum de Barassu, et terras Si­culorum de Sebus existentem, sibi conferre digna­remur. JEt nos iustis petitionibus inclinati, consi­deratis m — — quae a primaeuis pueritiae suae temporibus in regno nostro et extra regnum in le­gationibus deferendis studuit commendabiliter ex­hibere; memoratam t — — vtilitatibus et perti­nentiis suis, sibi et per eum suis heredibus, here­dumque successoribus duximus perpetuo conferen­dam. Quam per dilectum et fidelem nostrum Ladi­slaum, Vaiuodam Transiluanum, et Comitem de Wolkou, sibi fecimusassignari. Metae autem, siue termini ipsius terrae, quemadmodum nobis, per eundem Ladislaum constitit, hoc ordine distinguun­tur. — Vt autem praedicta liberalitas, seu dona­tio robur obtineat perpetuae firmitatis, praesen­tes eidem concessimus litteras , dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Anno Domini MCCL. se­10 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom