Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

ctum non debuit vel potuit immutavi. Quia, etsi ex plenitudine potestatis omnia possitis; potestati tamen vestrae renunciasse videmini in hac parte; sicut et ipse Deus, cuius vices geritis in terris , non omnia facit potentia ordinata sed conditiona­ta ; licet possit omnia potentia absoluta. Hoc igi­tur tantuin posse debetis, vt fiducia filiali diximus, quocl de iure potestis. Non enim de­bet inde iniuriarum nasci occasio, vnde iura pro­dierunt. Supplicamus itaque et rogamus humiliter ac deuote, sanctitatis vestrae clementiam, quate­nus dignemini reducere ad memoriam, qualiter sancti progenitores nostri vna nobiscum , vel po­tius nos cum ipsis et per ipsos elaborauimus in plan­tatione et ampliatione fidei catholicae, sicLit mani­festtim est de sollicitLidine nostra, ac diligentia in conLiersione Cumanorum, nuper ad fidem reiioca­torum, et venientium omni die; nec non in reuo­catione RLithenorLim ab obedientiam sedis aposto­licae; quorLim nuncii vel iam accesserunt, vel sunt ad vos in proximo reuerenter accessuri, et reco­gitantes, qualiter in obedientia promta, reueren­tia humili , honorifica et munifica receptione lega­turum et aliorum nunciorum sedis apostolicae, in­ter omnes reges et principes catholicos sedem apo­stolicam dilexeririius. Ob hoc ab expeditione no­stra et petitione iuslissima, pater sanctissime non confundatis; quin potius vt nos et principes regni nostri promtos ad omne beneplacitum Vestrum fa­ciatis merito promtiores ; postulationein tam legi­time factam cum omni integritate iurium Archie­piscopalium paternaliter admittatis. AlioqLiin non solum nostrae, sed etiam videremini in hac parte diuinae resistere voluntali : quia omnis Clerus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom