Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

considerantes etiam laudabile testimonium, quod de ipso super meritis vitae, et conuersatione ho­nesta a fide dignis accepimus, ipsum praefato mo­nasterio Vestro praefecimus in Abbatem. Quo circa vniuersitatem Vestram rogandam duximus, et hor­tandam mandantes, quatenus eundem tanquam pa­trem , et pastorem animarum Vestrarum deuote suscipientes, obedientiam sibi, et reuerentiam de­bitam impendatis , ipsius salubribus monitis efc mandatis lrumiliter intendendo. Alioquin senten­tiam — — — Datum Perusii XVI. Kal. Ianuarii Anno X. E MS. Heuenesianis Torii. V. p. 350. Koller Epp* Quinq. Tom. VII. p. 279. A. C/i. 1252. Idem Innocentius Procuratoribus monaslerii S. Martini de Pannonia, pecuniam ad obligationem illius leuandi facultatem iargiiur. Innocentius — Fratribus Laurentio , et Lath Monachis et Procuratoribus monasterii S. Martini de Pannonia, Ordinis S. Benedicti, Iauriensis Dioe­cesis. — Cum pro expediendis monasterii vestri negociis vos apud sedem Apostolicamj sicut asse­ritis , oporteat imnrorari, et per hoc subire onera expensarum; prouideri vobis et eidem monasterio per sedem eamdem super mutuo contrahendo pro expeditione ipsorum, cum indigeatis ad praesens , lrumiliter supplicastis. Cupientes igitur dieti rno­nasterii negocia vtiliter expediri, contrahendi mu­tuum propter hoc vsque ad summam quatuor mar­carum auri de paleola , ad pondus Hungariae, ac ob id bona ipsius monasterii obligandi, plenariam vobis auctoritate praesentium concedimus faculta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom