Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tem. Volentes, vt idem monasterium , et conuentus ipsius teneatur ad huiusmodi peeuniam persoluendam; et his, qui ad hoc mutuauerint ipsam pecuniam , illam in vtilitatem eiusdem monasterii fuisse conuersam, probandi necessitas non incLimbat. Datum Perusii kal. IanLiarii. Anno decimo. E libro X. nro 224. A. Ch. 1252. Idem Innocentius M. Gerardo, A. Diacono Iauriensi vnum adhuc beneficium in Alemannia recipiendi facultatem concedit. Innocentius — Magistro Gerardo , Archi Diacono Iaurinensi. — Licet ad refroenandas ambitiones qLiorumdam , ne quis plures — vsque : merita- suffragantur. Hinc est, quod nos probitatis tuae meritis, super quibus laudabile tibi testimonium perhibetur, inducti, auctoritate Tibi praesentium indulgemus, vt praeter Archidiaconatum IaLirinensem, et alia ecclesiastica beneficia, quae nunc obtines, qLiorum aliquibLis animarum cura imminere asseritur ; et quae canonice te proponis adeptum, possis adhuc vnicum Ecelesiasticum benelicium, etiamsi curam scilicet habeat, et tibi in regno Alemanniae offeratur, constitutione non obstante praedicta, libere recipere, ac vna cum eisdem Archidiaconatu et beneficiis licite retinere ; prouiso quod Archidiaconatus et beneficia huiusmodi debitis etc. vsque: negligatur. Nulli ergo nostrae concessionis — Datum Perusii VI. Kal. Decemb. Anno decimo." Ibidem nro 225.