Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
dam gratiarum muneribus decorares. Vt igitur ex sincero deuotionis allectu , quem tanquam catliolicus Princeps erga nos et romanam Ecclesiam liabere dignosceris, fauorem Apostolicum et sibi senti ant accreuisse; Nos tuis deuotis supplicationibus inclinati, auctoritate praesentium indulgemus, vt nulla ecclesiastica secularisue persona regni tui possit per litteras Apostolicae sedis, vel legatorum eius, extra regnum ipsum a quopiam in iudicium euocari, absque speciali mandato sedis eiusdem, faciente plenam de hac indulgentia mentionem; praesentibus post quinquennium. — Nulli ergo etc. nostrae concessionis etc. Datum Perusii III. Nonas Decembris Anno decimo. — Archiepiscopus Strigonien. datus est ei super hoc Conf." E libro X. nro. 223. A. Ch. 1252. Innocentius PP. IV. Fauum, antea Abbatem Pechvarad. monasterii , Abbatiae monasterii montis Pannoniae praeficit. Innocentius Episcopus — — Conuentui Monasterii S. Martini de Pannonia ad romanam ecciesiam nullo medio pertinentis, Ordinis S. Benedicti, Iauriensis Diaecesis. Electione , quae per vos de dilecto fdio Fauo , quondam abbate Monasterii Varadiensis, Ordinis S. Benedicti Quinqueecclesiensis Diaecesis, in vestro monasterio , tunc Abbatis destituto regimine, celebrata fuerat, ipsius electionis duntaxat vitio per sedis Apostolicae iudicium irritata, nos postmodum attendentes, quod vos vestra direxeratis desideria in eundem, tanquam in virum , per cuius credebatis industriani vos, et idem nronasterium salubriter gubernari j Tom. IV. Vol. II. 9