Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1252. Idem Irinocentius cum Petro Abbate monasterii S. Stephani Varad. super defectu Natalium dispen • sat. Innocentius — Petro Abbati monasterii S. Stephani, Praemonstraten. Ordinis, Varadien. Dioecesis — Regularis ordinis professoribus, religionis fauore non indigne aliqua permittuntur, quae solent aliis interdici. Cum igitur ex parte tua nobis fuit humiliter supplicatum, vt tecuin super defectu Natalium, quem pateris, de Presbitero genitus etsoluta, dispensare misericorditer curaremus. Nos attendentes, quod ad religionem conuersi, si in monasteriis suis fuerint laudabiliter conuersati, illegitimitatis macula non obstante, iuris permissione licenter possunt ad ordines promoueri; quodque defectum huius scientia et honestatis moribus diceris redemisse: auctoritate tibi praesentium indulgemus, vt defectu non obstante praedicto, possis in susceptis ordinibus et in administratione Abbatiae Monasterii S. Stephani, ad quam assumlus diceris, Jicite remanere. Nulli ergo nostrae coneessionis etc. Datum Perusii X. kal. Decembris. Anno decimo. " E libro X. nro. 222. A. Ch. 1252. Idem Innocentius, ne vllus Hungarorutn extra regnum in iudicium euocari nueat, Belae Hegi postulanti defert. Innocentius — Illustri rem Hunjjariae — Apostolicae Sedis benignitas sincerc obsequeutium vota fidelium fauore beneuolo prosequi consueuit, et iJlustrium, sublimiumque personas, quas in sua deuotione promtas inucnerit et fcruentes, quibus-