Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1252. Idem Innocentius factam Ilospitalariis Albensibus fundationem confirmat. Innocentius — — dilectis filiis , praeceptori et fratribus hospitalis Ierosolymitani in Vngaria et Sclauonia salutem — Iustis petentium desideriis Exhibita sane nobis Yestra petitio continebat, quod bonae memoriae Martirius, Strigoniensis Archiepiscopus, in Ecclesia B. Stephani Regis de Alba, quae est in domo hospitalis IerosoIjmitani, Wesprimiensis diocesis, lapidem primarium ponere et struere cepit eandem; sed quia morte praeuentus ecclesiam ipsam non potuit consummare, clare memorie Eufrosyna, regina Vngarie, diuine inspirationis instinctu, pro suorum ac inclyte recordationis Geysse viri, et Bele nati, suorum, regum Vngarie, remedio peccatorum Archiepiscopi predicti prosequens pietatem, prefatam Ecclesiam compleuit, et variis possessionibus copiose dotauit; et eidem demum ob ipsius religionem et honestatem dimisit libere retinendam, quod idem rex Bela postmodum approbauit, prout in ipsius regis confectis inde litteris, aurea bulla munitis plenius continetur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eisdem, regina et B. rege, pie ac prouide factum est, ratum. habentes et gratum ; ecclesiam ipsam cum omnibus suis pertinentiis, sicut eam iuste ac pacifice possidetis , vobis et per vos hospitali predicto auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum presentibus ad cautelam inseri facientes, qui talis est (vide ad anno 1209). Nulli ergo Si quis autem