Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Datum Perusii, idibus Februarii, Pontificatus no­stri anno IX. Apud Pray Prior. Auran. p. 116. Katona T. VI. p. 165. sqq. A. Ch. 1252. Idem Innocentius donationem etiam a Bela Rege Ecclesiae Zagrabiensi factam confirmat. Innocentius ven. fratri — Episcopo Za­grabiensi salutem. lustis — — Lecta quidem co­ram nobis tua petitio continebat, quod charissi­mus in Christo filius noster Bela, Ilungariae rex. illustris, quamdam possessionem prope Zagrabiam, ad se pertinentem, quae nunc Castrum Episcopi appellatur, Zagrabiensi Ecclesiae pia liberalitate donauit, prout in ipsius litteris, confectis exinde, plenius dicitur contineri. Nos itaque, tuis suppli­cationibus inclinati, donationem ipsam , sicut pie ac prouide facta est, ratam habentes et gratam, illam auctoritate apostolica confirmamus. Nulli er­go omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, aut ei ausu tcmerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesum­serit; indignationem Omnipotentis Dei et BB. Pe­tri et Paulli, Apostolorum eius, se nouerit incur­surum. Datum Perusii, X. Kal. Martii, Ponlifica­tus nostri anno IX. " Apud Kercliclich Hist. Eccl. Zagrab. p. 85. Farlat. Tom. V. 371. Katona Tom. VI. p. 166. 4. Ch. 1252. Idem Innocentius Ilospitalariis silentii legem relaxat. Innocentius — — dilectis filiis, Magistro, et Praeceptoribus Hospilalis Icrosolymitani salutem •

Next

/
Oldalképek
Tartalom