Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

pignora ohligauit,et Iudeus haec difiitetur: si Chri­stianus ludei simplici verho fidem adhibere nolue­rit; Iudeus iurando equiualenter sibi obligato , suam intencionem probabit, et transiet absolutus. Item si Christianus obligauerit pignus Iudeo, affir­mando, quod Iudeo pro minori obligauerit, quam dicat; iurabit Iudeus super pignore sibi obligato , et quod iurando probauerit, ei soluere non recu­set. Item si Iudeus Christianum, testibus non as­sumtis, dicat se pignus obligasse, et ille negauerit; super hoc Christianus sui solius iuramento se ex­purget. Item Iudeus recipere poterit nomine pi­gnoris omnia , que sibi fuerint obligata, quocun­que nomine vocentur, nulla de hoc requi.sitione facta, exceptis indumentis Ecclesiasticis, nisi obli­gentur per prelatum Ecclesiasticum, et vestibus sanguinolentis et madefactis, quas nullatenus ac­ceptabit. Item si Christianus impetiuerit Iudeum, quod pignus , quod Iudeus habet, furtim, aut per violentiam sit ablatum ; Iudeus iuret super illo pi­gnore, qnod , quumrecepit, furtim esse ablatum, aut raptum ignorauit, hoc in suo iuramento im­plicito, quanto sit pignus huiusmodi obligatum: etsic, probacione facta, Christianus debitum, pro quo obligatur, sine diminutione persoluat. Item, si aut per casum incendii, aut per furtum, aut per vim suas res cum obligatis sibi pignoribus ami­serit, et hoc confitetur, et Christianus, qui obli­gauit nichilominus eum impetit, Iudeus iuramen­to proprio absoluatur, nisi factum fuerit notorium, et manifestum, vt est ante dictum. Item si Iudei de facto inter se discordiam mouerint, aut guer­ram; iudex ciuitatis nostre nullam sibi iurisdictio­nem vendicet in eosdem; sed nos, aut summus

Next

/
Oldalképek
Tartalom