Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
uoster Cancellarius iudicium exercebit. Si autem reatus vergit in personam; soli nostre persone Iiic casus reseruabitur iudicandus. Item, si Cliristianus Iudeo vulnus qualecunque inliixerit, reus nobis soluat poenain secundum consuetudinem regni, vulnerato duodecim marcas argenti, et ex~ pensas, quas pro suimet curacione expenderit medicine. Item, si Christianus Iudeum interemerit , digno iudicio puniatur; et omnia eius mobilia et immobilia in nostram transeant potestatem. ltem, si Christianus Iudeum ceciderit, ita tamen, quod sanguinem eius non elfuderit; soluet nobis iudieium secuudum consuetudinem regni percussor quatuor marcas argenti; si pecuniam liabere 11011 poterit, alia poena , quae nobis videbitur, puniatur. Item vbicunque ludeus Dominium nostrum transierit, jiullus ei aliquod impedimentum prestabit, nec molestiam prestabit, aut inferet, nec grauamen ; sed si aliquas merces, vel alias res duxerit, de quibus tributa debeant prouenire ; per omnia tributorum loca nonnisi debitum soluat tributum, quod solueret vnus ciuium illius ciuitatis, qua Iudeus eo temporle demorabitur. Item si Iudei iuxta suam consuetudinem aliquem ex mortuis suis, atit de ciuitate in ciuitatem, aut de prouincia ad prouinciam, aut de vna terra ad aliam duxerint; niliil ab eis a tributariis nostris volumus extorqueri. Si autem tributarius aliquis extorserit, vt praedo mortui puniatur. Item, si aliquis iactauerit temerarie super scholas Iudeorum : iudici Iudeorum marcam et dimidiam, volumus, vt persoluat. Item si Iudeus Iudici suo in poena pecuniali reus inuentus fieret, nonnisi duodecim denarios soluat. Item, si ludeus per edictum sui iudicis primo et secundo