Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1251. ldem Bela Sulichiis Comitatum Breberien­sem confert. In noinine sanctae Trinitatis, et indiuidue Vni­tatis, Amen. Bela D. gr. Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gall. Lodom. Cumaniaeque Rex in perpetu­vim. Regum Celsitudo requirit, et sublimiori de­Betur dignitati, vt intuitus sui oculos tanto iucun­dius in suos fideles iniiciant, quanto ipsa fidelitas, per quam regum , regnorumque omnium potentia roboratur, ceteris virtutibus positis est merito praeferenda, et amplioribus praemiis attollenda; praesertim cum hominibus infectis corruptela secu­culi senescentis , quo rarior reperitur , eo carior sit habenda, et ardentius amplectenda. Hac igitur consideratione inducti, tenore praesentium scire volumus vniuersos, quod quum fideles nostri, Stipcho comes et lacou, filii Comitis Stephani, Gregorius et Daniel Comes, filii Bribigne Comitis et Obrad, nec non el nepotes eius, filii videlicet Comitis Budislaui, nobiles de Breberio, a primae­uis ipsorum temporibus paternis vestigiis inhaeren­tes, tam grata semper fidelitatis obsequia, et vbi-, que attollenda, coram nostrae maiestatis oculis stu­diosius impendissent, vt expugnatis et efTugatis Da­maldo et Bozvn , et Cognatis eorumdem , qui a fi­delitate debita aberrarant, contra etiam multos ali­os, aduersus regiam maiestatem resultantes in prae­lio nauali, etterrestri saepe ac sepissime — et lau­dabilem victoriam obtinuissent, et triumphura? per omne spacium temporis, in omni seruitio 110­stro, immobiles perstiterint; ad haec quum tempus persequutionis Tartarorum, qualitas temporis et ne­gocii ad partes maritimas nos exegisset declinare, iidem ipsi nos, etnostros, tanquam fideles nostri,

Next

/
Oldalképek
Tartalom