Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
et deuoti sedulo reeeptantes, vniuersa, quae liabebant, ad nostrum exposuerunt praeceptum et mandatum, suas personas contra insultus Tartarorum, et alios diuersos fortunae casus multipliciter exponendo, quosdam, qui se in ipso euentu erigere, et extollere contra nos intendebant, commendabiliter represserunt. Nos igitur, quibus ex oflicio regiae dignitatis incumbit, metiri merita singulorum, et singulis — deuota, eximia bonorum actuum prorogationem memomoriter retinentes ; comitatum Breberiensem cum omnibus vtilitatibus, ac pertinentiis suis , a progenitoribus nostris eis liberaliter datum, collatum, ac inclitae recordationis patris nostri priuilegio roboratum, quod tamen casu dicitur amissum, plene et pacifiee eisdem duximus confirmandum; vt tam ipsorum heredes, heredumque successores, in perpetuum possideant pleno iure. In euius confirmationis et collationis memoriam, et perpetuam firmitatem praesentes concessiraus nostras, impressione aureae bullae nostrae roboratas. Datum per manus ven. patris Benedicti, archiepiscopi Colocensis, aulae nostrae Cancellarii, reuerendo Stephano archiepiscopo Strigoniensi; Bascho ( Basilio) Cenadiensi (Gallo ) Yltrasiluano, Zaland Yesprimiensi, Goymone (Heymone) Yaciensi, Philippo Zagrabiensi, Iacobo Agriensi, Achille Quinque-Ecclesien. Archi-dapifero ( Artolpho) Iauriensi, Yincentio Varadien. Episcopis, ecclesias salubriter gubernantibus; magistro Iob praeposito Albensi , aulae nostrae Vice-Cancellario. Boliando Palatino, et Comite Posoniensi, Stephano Bano totius Sclauoniae, Chak , magistro Tauarnicorum nostrorum , et comite Super ( Snprun ) Laurentio Wayvoda, Vltrasiluano, Comite de Uol-