Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

eiusdem iutlicis attulit sulj hac forma: Domino suo ]j. Dei gracia, illustri regi Hungariae, P. Iudex Curiae eius, et Comes de Zala , inclinationem et lidele in omnibus obsequium. Maguitudinis vestre discretioni significandum duco , quod Demetrius Comes tam homines ilios, quos a Wlchino in liti­gio recepit, videlicet Naglich, et Milhan, cum de­cem Capitibus , quam et illos, quos in Nechche inuenit, scilicet Blasin, et filium eius Fjntur; fra­tres quoque eiusdem Blasi , Petrum et Paulum, et filium sororis eorum Iiodlo, et filiam sororis eorumdem nomine Iubam. Ad respondendum hoc: vtrum homines Iule Bani fuissent? \;el non ? in mea statuit presencia. Qui adstantes vnanimiter responderunt, quod omnes homines dicti Iule fu­issent, et ad Nehche pertinuissent. Et licet libe­ralilas regia lirina in se sit, et stabilis : quia ta­men plerumque obfuscante obliuionis caligine sub-» uertitur , quod fuerat rite factum, supra dictus Alexander a nobis diligenter postulauit, vt super nostra donacione et serie rei geste, nostrum sibi priuilegium concedere dignaremur. Et nos iustis , ac honestis ipsius petitionibus inclinati, super pre­missis omnibus , ne in recidiue questionis scrupu­lum elabantur, presentes concessimus litteras, dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo, ducentesimo, quinquage­simo primo. Octauo idus Octobris. Iiegni autem nostri anno XVI. " Ex arcliiuo Caesareo - Regio Dipl. Hung. iu folia 186. Sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom