Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1237. Idem Gregorius Episcopatui Chanadiensi oh infirmitatem Praesulis prouideri iubet. Gregorius — — dileetis filiis —- — Abbati de Bocau, Cisterciensis Ordinis, Yesprimiensis Diaecesis , R. priori Hospitalis Ierosolymitani in Yngaria, et Magistro Lucae , Canonico Iaurinensi salutem. — — Quum, sicut nostris auribus est relatum, Cenadiensis Episcopus adeo sit infirmitate grauatus et impeditus lumine oculorum , quod ad exercendum oflicium pastorale paene penitus inutilis sit elfectus; mandamus, quatenus inquisita super his diligentius veritate, si rem inueneritis ita esse, ipsum ad cedendum monere attentius, et indLicere studeatis; eoque cedente, recipientes cessionem huiusmodi, vice nostra faciatis ei de bonis Cenadiensis Ecclesiae hixta ipsius facultates prouisionem congruam assignari; ita quod eidem Episcopo consolatio et ipsi Ecclesiae tribulatio non existat, et supersedere curetis receptioni testium , quam mandamus vobis per alias nostras litteras faciendam, praeugentes Capitulo Cenadiensis Ecclesiae terrninum pereintorium competentem , infra quem cum corisilio vestro prouideant per electionem canonicam de persona idonea in pastorem ; alioquin vos ex tunc prouideatis eidem Ecclesiae auctoritate apostolica de persona, quae tanto congruat oneri et honori. Quodsi dictus Episcopus aquiescere monitioni vestrae forte noluerit, vos ei coadiutorem in temporalibus et spiritualibus deputetis; processum vestrum nobis per proprium nuncium fideliter perscripturi. Contradictores per censuram ecclesiasticam , appellatione postposita , compescendo , non obstante, quod tibi, fili Prior, sicut dicitur, est indultum, vt non tenearis cogno-