Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

scere de causis inuitus , quae tibi a sede apostolica committuntur. Quod si non omnes — — Datum Viterbii V. Kal. Septemb. Pontif. nostri anno XI." Ex reg. anni XI. epistola 213. Katona Tomo V. pag. 803. sq. A. Ch. 1237. Idem Gregorius in crimen homicidii, ab Epi­scopo Chanadiensi commissi, per nouos ludices iubet inquiri. Gregorius — — dilectis filiis — abbati de Bokan, Cisterciensis Ordinis, Vesprimiensis Diae­cesisj R. Priori Hospitalis Ierosolymitani in Vnga­ria , et magistro L. Canonico Geuriensi, salutem. — — Quuin olim intellectis , quae Cenadiensis Episcopus aduersus Abbatem et monasterium Bi­strien. ausu dicebatur damnabili commisisse, ipsum citari fecerimus peremtorie , vt coram nobis certo termino compareret, super obiectis sibi omnibus testaturus; et eo non veniente, alium sibi termi­nura, quo personaliter ad nostrara veniret prae­sentiam, fecerimus peremtorium assignari, et com­pelli eum mandauerimus ad soluendum eiusdem monaslerii abbati, omnes expensas, quas fecerat a tempore , quo veniendi ad sedem apostolicam fuit ipsi Episcopo terminus peremtorius assigna­tus: quia idem episcopus neutrum fecit, fuerunt in etim , auctoritate nostra, primo suspensionis et interdicti, ac demum excommunicationis senten­tiae promulgatae. Quum autem nuper dilectus fi­lius A. Praepositus S. Saluatoris , procurator ipsi­us , liabens super hoc speciale mandatum, coram venerabili fratre nostro — Episcopo Penestrino, quem eidem Procuratori et parti alteri dedimus

Next

/
Oldalképek
Tartalom