Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rium Belae fontis, quoad ius patronatus immediate ad regem pertineat, qui pro tempore fuerit diuina gratia constitutus. Vt igitur haec nostrae donationis pagina inuiolabiliter in posterum perseueret, eam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Sebus, anno Dominicae Incarnationis Miilesimo, ducentesimo trigesimo septimo. Octauo Kalend. Iulii, regni autem nostri anno secundo. Diploma hoc confirmauit Ladislaus Cunus anno 1277. tertio Kalendas Februarii, regni sui anno quarto; transumsit authentice Capitulum Ecclesiae de Kew, in vigilia BB. Petri et Pauli Apostolorum anno Domini 1385 ; quod in archiuo Camerali conseruatur , Cl. Michaeli Trenka communicatum. A. C/i. 1237. Idem Bela mansiones colonorum , a Rege Emerico A. Episcopo Strigoniensi col/atas, defixa ipsorum praestatione confirmat. - ' Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Vniuersis Cliristi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in vero omnium Salutari. Et si quibuslibet bene meritis liberalitate regia donatum irretractabile debeat perdurare; ea tamen , quae in pios vsus conferuntur, firmiori debent stabilitate roborari: cum is , cuitis intuitu haec collata dignoscuntur, cum multiplicato fructu redditurum se promittat. Hinc est , quod ad vniuersorum notitiam praesentium ac futurorum hartim tenore voltimus peruenire: Quod cum nos dispositione Diuina regni regimine per successionem ad nos deuoluto, superfluas et i n u t i 1 e s q u o r u m d a m a n t e c e s s o r u m n o-